PRAECO

PRAECO
PRAECO
multiplici in usu Romae fuit. In auctionibus enim ad hastam stabant, unde Cicer. Philipp. 2. Bona C. Pompeii, voci acerbissimae subiecta Praeconis: et pretia oblata nuntiabant: In contionibus, audientiam faciebant: in Commitiis Magistratuum,
tribus ad suffragia ineunda ciebant, et eos, qui designati erant, renuntiabant: in legibus ferendis, subiciente Scribâ, leges populo recitabant: in Iudiciis et Quaestionibus, Iudices, reos, accusatores, et testes citabant, ut ex Antiquorum scriptis patet. Liberos autem illos fuisse, exemplo Sext. est ille Naevius, de quo Cicero pro Quintio. Legebantur a Consulibus, ex civium rom. numero, eorumque multae erant decuriae. Ita Ioh. rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. ult. Sub Regibus, soli Patricii, per Praeconem, qui quemque suô ac paternô nomine appellare solebat, convocabantur: Plebeios vero Ministri quidam cornibus bubulis concinentes in contionem contrahebant, teste Dionys. Halicarnasseô, l. 2. Postea vero, quemvis civem nominatim citâsse illos, docent haec Vai Maximi l. 2. c. 9. ex 6. ubi ait: Ut est ad Poliam ventum Tribum, Praeco lectô nomine Salinatoris eitandum nec ne sibi esset, haesitavit. Comitatus vero Praeconem is est, qui buccinator nominum appellabatur, l. ult. de iure immun. de quo Romae viâ Salariâ vetus Inscr. L. Volusio. Urbano. Nomenclatori. Praetorio. Papias. servos. publicus. buccinator. nominum: apud Laur. Pignorium, Comm. de servis, ubi fuisse Praecones familiares, persuadere conatur, ex antiquis lapidib. Romae, C. Rulli Praeconis Venuleiae. O. L. Truperae etc. Narbonae, Usinio. Praeconi. Antiopae. ut et exemplô Thaltybii et Eurybati Homericorum, Iliad. α. De illorum usu sic Iuvenalis, Sat. 1. v. 98.
Ille tamen faciem prius inspicit, et trepidat, ne
Suppositus venias, ac falsô nomine poscas.
Agnitus acoipies: iubet a Praecone vocari
Ipsos Troiugenas, nam vexant limen et ipsi
Nobiscum. — ——
Et Horatlus, ubi de Vulteio Mena, Praecone, l. 1. Ep. 7. v. 63.
—— Vulteium mane Philippus
Vilia vendentem tunicato scruta popello
Occupat. —— ——
Lucillius Scrutarium dixisset, apud A. Gell. l. 3. c. 14.
Quidni? et scruta quidem ut vendat, Scrutarius laudat,
Praefractam strigilem, soleam improbus dimidiatam.
Dicacitatem istiusmodi hominum. in illis mancipiis iumentisve, quae promptos non invenirent emptores, egregie depingit Appuleius, Metamorph. l. 8. Vide quoque Ioh. Frider. Gronov. de Pecunia vet. l. 4. c. 10. Ut plurimum certe scurras fuisse, discas ex Martiali l. 4. Epigr. 5. Interim ars ad invidiam usque fructuosa fuit, unde idem ad Lupum, de filio eius l. 5. Epigr. 48. v. 10.
Si dari puer ingenl videtur,
Praeconem facias vel Architectum.
et l. 6. Epigr. 8. Senem quendam, praeteritis 10. Poetis. 7. Causidicis, 4. Tribunis, 2. Praetoribus, Praetori Eulogo filiam elocâsse refert, vide etiam supra Curiones At Praeco, apud Recentiores, Praetor seu Iudex Urbanus, Maior. Gallis Marire. Germanis Maier; Vide Speculum Saxon. l. 3. artic. 61. §. 3. cuiusmodi Iudices ex liberis hominibus, quos Proprietarios vocabant, eligi consuevisse, habes ibid. l. 1. art. 2. §. 5. Hinc Praeconatus, idem cum Maio. ratu, in Tabula S. Bertini Ch. 109. alibique. apud Car. du Fresne Glossar. Alii ab utrisque erant Praecones, in Ludis Graecorum sacris, Κήρυκες et Δημοκήρυκες dicti, qui, quam quiique victoriam retulisset, altâ voce enuntiabant. postquam iussissent ἐυ φημεῖν ταῖς πανηγύρεσι fausta omnia toti celebritati precari: hae enim primae eorum voces erant. Eligebantur ad hoc munus primae et optimae notae homines, namque καν τις ἐγγένηται προδότης, inquit Arist. de Rhet. Orat. 1. τοῦτον οὐ ςτεφανοῦν κελένεις, οὐδε κηρύττειν. Si quis fuerit proditor, hunc neque coronari iubes neque renuntiari. Re nuntiatio autem illa victorum meridianô fiebat tempore, ut conicere licet ex Philostrato, vita Appollonit, l. 6. ubi Athletas in porticu ait exspectare μεσημβρινόν κήρυγμα, meridianum praeconium: nempe postquam omne matutinum tempus certaminibus consumptum esset. Tunc itaque, qui victor fuisset, dicebatur tradere Praeconi, quod clamaret, ut de Alcibiade Earipides cecinit, referente Plutarchô: sicque demum publicôdecretô coronam accipiebat, Demosth. Orat. de Cor. Et quidem quos municipia coronabant, earum coronarum praeconia fiebant in ipsis municipiis: at quos Populus Atheniensis iussisset coronari, hi in theatro Bacchi proclamabantur. iterum, cum Senatus coronavit, in curia pro. clamatio fiebat; sin civitas. in Pnyce. Qui vero a Praecone renuntiatus non esset, ἀκήρυτκος dicebatur, et inglorius abibat. Erant porro Praecones hi aureâ coronâ redimiti: sicut et illi, quos iura Legationis complectebantur, quod Legato comites et ministri aderant, ac proin sancti quoque erant et inviolabiles, ut et per quos hostibus induciae mittebantur, de quibus dictum in voce Heraldus. Quô pactô a vulgaribus Praeconibus, per urbem clamantibus, quos ἀςτυβοώτας dicebant, distinguebantur. Erat ergo munus magnae omnino dignitatis: unde Neronem, cum huiusmodi certamina decertaret, Praeconem adhibuisse Claud. Rufum virum Consularem, legimus apud Dionem. Causa in stituti muneris fuit, ne quis se ipse victorem proclamaret, quos ἀμούσως καὶ παρανόμως, inciviliter et contra legem, Timotheus quidam Milelius fecit, apud Plut, περὶ τοῦ ἐαυ, ἐπαιν. Poetis tamen, qui in Musicis certaminibus vicissent, id licuisse, docet Aristides περὶ τοῦ παραφθέγ. etc. Quam in rem vide plura. apud Car. Paschal. Coronar. l. 6. c. 13. ut et supra, voce Euthymius In eorum locum tubas postmodum successisse dicemus infra voce Tuba. Sed et Praecones inter Symbola Eleusiniorum Sacrorum fuêre.
Vide ubi de Sacris hisce: uti de Fraeconibus Hebreorum aliquid supra, ubi de Occupatione; de Praeconum in funeribus, apud Graecos usu, voce Ossa. Hinc Praeconium, Graece ἀνακήρυξις seu ἀνάῤῤησις, apud Sueton. Nerone. c. 25. ubi et Praeconii formulam exhibet, et praeconiê quoque certatum fuisse, in Ludis Olympicis, docet Casaubonus. Sed et Praeconium, recentori aevô varium. Vide de ἀναῤῤήσις
Imperatorum Cl. Suicerum, Thes. Eccl. voce ᾽Βασιλεύς, de ordinandorum in Ecclesia, voce Ἀνάῤῤησις; de mortuorum, quorum nomina e Diptychis recitabantur, in Δίπτὐχἀ de Synodorum, cum promulgabantur, in Ἀνακήρυξις etc. Hodie vero Praeconisatio, Gallice Preconisation, dicitur in Ecclesia romana, relatio Cardinalis Protectoris, facta Pontifici et Cardinalibus, in pleno Consistorio, de eo, quem Galliae Rex nominaverit ad Beneficium aliquod vacans obtinendum, necessariis dotibus ad illud capessendum instructo. Vide Massacum, tr. Gall. de Iure Eccles. c. 4.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Praeco — (lat.), 1) Ausrufer bei öffentlichen Handlungen, z.B. bei Versammlungen, beim Gottesdienst etc.; daher 2) der Herold …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Praeco — (lat.), im alten Rom öffentlicher Ausrufer oder Herold (s. d.); daher Praeconium, das Amt eines solchen, auch die mündliche Bekanntmachung, Lobeserhebung, Ausposaunung …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • praeco — c, «x (L). Early, premature …   Dictionary of word roots and combining forms

  • praeco — /priykow/ In Roman law, a herald or crier …   Black's law dictionary

  • praeco — (Roman law.) A court crier; a herald …   Ballentine's law dictionary

  • Praeco valet Satanae quo non valet ipse venire. — См. Где сатана не сможет, туда бабу пошлет …   Большой толково-фразеологический словарь Михельсона (оригинальная орфография)

  • Quercus praeco — Taxobox status = LR/lc status system = iucn2.3 regnum = Plantae divisio = Magnoliophyta classis = Magnoliopsida ordo = Fagales familia = Fagaceae genus = Quercus species = Q. praeco binomial = Quercus praeco binomial authority = Trel. synonyms =… …   Wikipedia

  • PRECO — praeco …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • Headquarters Joint Operations Command (Australia) — Infobox Military Unit unit name= Headquarters Joint Operations Command caption= dates= 2004 Present country= Australia allegiance= branch= type= Joint Headquarters size= 550 command structure= Australian Defence Force garrison= Bungendore, NSW… …   Wikipedia

  • ELEUSINIA — Inter omnia Graecorum sacra, tanta semper fuit Eleusiniorum religio, ut commune mysteriorum nomen illis veluti proprium ab Auctoribus tribuatur, ideoqueve de iis paulo fusius agendum. Eleusinia vero sic dicta sunt, ab Eleusi Atticae opp. cuius… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”